The Liberty Archive FREECAPITALISTS.ORG

Chapter 2 of 8 · The De Moneta of Nicholas Oresme and English Mint Documents by Nicholas Oresme

Part One: Oresme’s Treatise

321 words · All 8 chapters

Tractatus de Origine, Natura

Jure, et Mutacionibus Monetarmi

compositus per

Magistrum Nicolaum Oresme

Sacre Theologie Professorem

*

A Treatise on the Origin, Nature

Law and Alterations of Money

by

Master Nicholas Oresme

S.T.P.

[DE MONETA]

QUIBUSDAM uidetur quod aliquis rex aut princeps aucto-ritate propria possit de iure uel priuilegio libere mutare monetas in suo regno currentes et de eis ad libitum ordinare, ac super hoc capere lucrum seu emolumentum quantumlibet; aliis autem uidetur oppositum. Propter quod intendo in presenti tractatu de hoc scribere, quid secundum philosophiam Aristotilis principaliter michi uidetur esse dicendum, incipiens ab origine monetarum; nichil temere asserendo, sed totum submitto correccioni maiorum, qui forsan ex eis que dicturus sum poterunt excitari ad determinandum ueritatem super isto, ita ut omni cessante scrupulo omnes prudentes in unam possint sentenciam pariter conuenire, et circa hoc inuenire quod principibus et subiectis, ymo toti rei publice, profìciat in futurum.

Incipiunt Capitula sequentis tractatus de origine et natura, iure et mutacionibus monetarum

CAPITULUM

I. Propter quid moneta sit inuenta

II. De qua materia debet esse moneta

III. De diuersitate materie monetarum et mixtione

IV. De forma uel figura monete

V. Cui incumbit facere nummisma

VI. Cuius sit ipsa moneta

VII. Ad cuius expensas fabricanda sit moneta

VIII. De mutacionibus monetarum in generali

IX. De mutacione monete in figura

X. De mutacione proporcionis monetarum

XI. De mutacione appellacionis monete

XII. De mutacione ponderis monetarum

XIII. De mutacione materie monetarum

XIV. De mutacione composita monetarum

XV. Quod lucrum quod prouenit principi ex mutacione monete est iniustum

XVI. Quod lucrari in mutacione monete est innaturale

XVII. Quod lucrari in mutacione monete est peius quam usura

XVIII. Quod tales mutaciones monetarum, quantum est ex se, non sunt permittende

XIX. De quibusdam inconuenientibus tangentibus principem, que sequuntur ex mutacionibus monetarum

XX. De aliis inconuenientibus totam communitatem tangentibus

XXI. De aliis inconuenientibus que tangunt partem communitatum

XXII. Si communitas potest facere tales mutaciones monete

XXIII. In quo arguitur quod princeps possit mutare monetas

XXIV. Responsio ad predicta et conclusio principalis

XXV. Quod tyrannus non potest diu durare

XXVI. Quod capere lucrum ex mutacionibus monetarum preiudicat toti regali posteritati

Expliciunt Capitula sequentis tractatus. Incipit Tractatus de origine et natura, iure et mutacionibus monetarum

The De Moneta of Nicholas Oresme and English Mint Documents

Read the whole book online · Book details

Free to read online and to download from this archive.